Rozmiar: 15909 bajtów

- 14 -

1281. August 17. o. O.

Herzog Heinrich V. verkauft der Stadt die Viehweide zwischen Ryschatar und Pfaffendorf und von Liegnitz bis an die Orte Babinmos und Grebere für 50 Mark Silber.

In nomine domini amen. Que ad perpetuam hominum memoriam peruenire cupimus inscriptorum redacto serie sigillorum appensionibus solidamus, ne in hijs, que debita firmitate dignissima reputamus, post lapsum temporis obliuione pretenta calumpniandi materiam et nocendi facultatem peruersorum noxius inueniat appetitus, inde est, quod nos Henricus dux Slesie et dominus de Ligniz, omnibus in perpetuum tam presentibus quam futuris testimonio hujus littere cupimus esse notum, vniuersitatem ciuium nostrorum de Ligniz pro se et pro suis inposterum successoribus vnum campum pro pascuis suorum pecorum pro quinquaginta marcis argenti contra nos juste et racionabiliter comparasse, ita videlicet, quod latitudo eorum pascuorum inter metas de Phaphindorfh et Ryschatar sit locata, longitudo vero a ciuitate Lignicensi vsque vitro locum, qui dicitur Babinmos wlgariter, et alium, qui Grebere dicitur, extendatur. Viam vero pro eisdem pascuis decentem habeant et omnia gramina in nostra silua constituta dictorum ciuium vtilitati sint exposita, omni prorsus impedimento et obstaculo perpetue procul pulso. In hujus fori et rei geste memoriam perhennalem presens priuilegium nostri sigilli robore fecimus confirmari. Actum anno dominice incarnacionis millesimo ducentesimo octuagesimo primo, presentibus hijs domino, Ychone, domino Gunthero de Bibirstein, domino Heinrico de Prouin, domino Petro de Gusich, domino Hartmanno de Ronowe, domino Themone marschalco, domino Bertoldo de Borow et aliis fide dignis. Datum per manum Frixschonis nostri prothonotarii infra octauam beati Laurencii.

O. d. St. L. No. 4. An rothseidner Schnur das schadhafte Siegel, beschrieben bei Theb. II. S. 47. Fig. IX. — Bitschens Privilegb. f. LXIV.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów